monumenta.ch > Beda Venerabilis > csg250.350 > bnf10439.185 v > habCod.Guelf.81Weiss..165 > sectio 30 > bmv343.343 > bnfNAL1615.193 > uwbM.p.th.f.12.72 > csg457.159 > uwbM.p.th.f.68.127 > csg250.371 > csg75.840 > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, Sermones, 10, 105, 1
Audivimus nos exhortantem Dominum nostrum, coelestem magistrum, et fidelissimum consiliarium, eumdem hortatorem, ut petamus, et datorem cum petimus. Audivimus eum in Evangelio hortantem nos eum petere instanter, et pulsare usque ad similitudinem improbitatis. Proposuit enim nobis, exempli gratia: Si quis vestrum haberet amicum, a quo nocte peteret tres panes, cum illi amicus de via venisset, et quod ei apponeret non haberet: si autem ille respondeat iam se requiescere, et servos suos secum, nec debere illius precibus inquietari, ille autem pulsando instet et perseveret, nec pudore territus abscedat, sed necessitate coactus immineat: surrecturum illum, etsi non propter amicitiam, certe propter illius improbitatem, et daturum ei quantos voluerit. Quantos autem voluit? Nihil plus ille voluit quam tres. In hac ergo similitudine adiunxit hortationem Dominus, et omnino stimulavit nos petere, quaerere, pulsare, donec accipiamus quod petimus, quod quaerimus, quod pulsamus, usus exemplo a contrario: sicut de illo iudice qui nec Deum timebat, nec homines reverebatur, et tamen cum eum quaedam vidua interpellaret quotidie, taedio victus dedit quod beneficio non potuit invitus . Dominus autem noster Iesus Christus inter nos petitor, cum Patre dator, non utique nos tantum hortaretur ut peteremus, nisi dare vellet. Erubescat humana pigritia: plus vult ille dare, quam nos accipere: plus vult ille misereri, quam nos a miseria liberari: et utique si non liberati fuerimus, nos miseri remanebimus. Nam ille quod nos hortatur, propter nos hortatur.